TABERNA LAMPSACI |
Einladung zur 1. Sitzung - privatim - am 23 - VIII - 2014, um 1111h, in's Schloßcafé in Schwetzingen zur Lektüre des Epigramms 73 aus dem Corpus Priapeorum |
I (73) Obliquis, pathicae, quid me spectatis ocellis ? Non stat in inguinibus mentula tenta meis. Quae tamen exanimis nunc est, et inutile lignum: Utilis haec, aram si dederitis, erit. ((74) Per medios ibit pueros mediasque puellas mentula, barbatis non nisi summa petet.) II Lessing Es ist sonderbar, daß Priapus einen Altar verlangen sollte; und zu so einem Behufe: Aram si dederitis. Ihm war um ganz andere Huldigungen zu thun. Scioppius* glaubte daher, daß man arae si dederitis dafür lesen müsse. Ita lego, sagt er, quia ex altera lectione bonum sensum eruere nequivi. Utilis erit, si eam in aram ustulandam dabitis. Sed nec hoc mihi satisfacit. Ja wohl taugt auch das nicht; oder vielmehr es taugt noch weniger. Ein einziger Buchstabe giebt dem Dinge eine andere Wendung. Man lese nehmlich, anstatt aram, arram oder arrham, so wie das Manuskript will: und auf einmal ist Sinn und Witz wiederum da. (Priapus will nehmlich eben das sagen, was Martial der alten Phyllis sagte, dessen Epigramm an sie hier der beste Kommentar ist **. Blanditias nescis: dabo, dic, tibi milia centum, et dabo Sentini jugera culta soli. Accipe vina, domum, pueros, chrysendeta, mensas: Nil opus est ...) * Gasperus Scioppius (Caspar Schoppe), 1576 Neumarkt in der Oberpfalz - 1649 in Padua, Philologe und glühender Propagandist der katholischen Gegenreformation; mit seinem Classicum belli sacri, der 'Kriegstrompete zum Heiligen Krieg' gegen die Protestanten, macht er sich in allen Lagern Feinde und zieht nach Padua ** Languida cum vetula tractare virilia dextra coepisti, iugulor pollice, Phylli, tuo: nam cum me murem, cum me tua lumina dicis, horis me refici vix puto posse decem. Blanditias nescis: 'dabo' dic 'tibi milia centum et dabo Setini iugera certa soli; accipe vina, domum, pueros, chrysendeta, mensas'. Nil opus est digitis: sic mihi, Phylli, frica. (Martial - Epigramme XI, 29) III Goethe - Scholia in Corpus Priapeorum, 1790 Carmen hoc juxta sententiam Scaligeri in duo carmina dividendum, duo ultimi versus a quatuor prioribus separandi erunt, tunc inter- pretatio mihi satis commoda videtur. Carmen prius inducit Priapum dolentem arma sibi | : forsan injuria temporis : | ab inguinibus decidisse. Puellae mutilatum obliquis ocellis spectant, atque inermem despiciunt; igitur ut quodammodo illis se deum esse in mentem revocet, ipsas monet ut in ara, quae juxta Priapi effigiem semper apposita reperiebatur, sacrificent, tunc mentulam nunc exanimem ut lignem combustibile ipsis profuturam innuit. Mentula nunc exanimis, mentula quae jam a corpore meo divisa est et separata jacet. arae si dederitis legendum cum Scioppio censeo. |
Vale! |