Romanisches Café |
Einladung zur 13. Sitzung am 29 – V - 2012, um 1111h, im Caffè Spinnato in Palermo zur Lektüre eines Auszuges aus Pico della Mirandolas 'De hominis dignitate' UROGALLUS |
Nec certam sedem nec propriam faciem nc munus ullum peculiare tibi dedimus, o Adam, ut, quam sedem, quam faciem, quae munera tute optaveris, ea pro voto, pro tua sententia habeas et possideas. Definita ceteris natura intra praescriptas a nobis leges coercetur. Tu nullis angustiis exercitus pro tuo arbitrio, in cuius manu te posui, tibi illam praefinies. Medium te mundi posui, ut circumspiceres inde commodius, quicquid est in mundo. Nec te caelestem neque terrenum neque mortalem neque immortalem fecimus, ut tui ipsius quasi arbitrarius honorariusque plastes et fictor, in quam malueris tu te formam effingas. Poteris in inferiora, quae sunt bruta, degenerare, poteris in superiora, quae sunt divina, ex tui animi sententia regenerari. ... ... hac nati sumus condicione, ut id simus, quod esse volumus. |
Vale! |