Romanisches Café



Einladung

zur 19. Sitzung
am 3 I - 2013, um 1111h,

in der Kafana Ruski Car

in Belgrad


zur Lektüre eines Gedichtes von

Publius Papinius Statius
(40 - ~96)

UROGALLUS




SOMNUS

Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum,
quove errore miser, donis ut solus egerem,
Somne tuis ? tacet omne pecus volucresque feraeque
et simulant fessos curvata cacumina somnos,
nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror
aequoris, et terris maria adclinata quiescunt.
septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque renident
lampades et totiens nostros Tithonia questus
praeterit et gelido spargit miserata flagello.
unde ego sufficiam ? non si mihi lumina mille,
quae sacer alterna tantum statione tenebat
Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.
at nunc heu ! si aliquis longa sub nocte puellae
brachia nexa tenens ultro te, Somne, repellit,
inde veni nec te totas infundere pennas
luminibus compello meis - hoc turba precetur
laetior - : extremo me tange cacumine virgae,
sufficit, aut leviter suspenso poplite transi.



Vale!