Romanisches Café



Einladung

zur 25. Sitzung
am 26 VII - 2013, um 1111h,

im Café Méert

in Lille


zur Lektüre eines Auszuges aus

DE PLANCTU NATURAE
von Alanus ab Insulis


UROGALLUS




In lacrymas risus, in fletum gaudia verto;
In planctum plausus, in lacrymosa jocos,
Cum sua naturam video secreta silere,
Cum Veneris monstro naufraga turba perit.
Cum Venus in Venerem pugnans, illos facit illas:
Cumque suos magica devirat arte viros.
Non fraus tristitiam, non fraudes fletus adulter
Non dolus, imo dolor parturit, imo parit.
Musa rogat, dolor ipse jubet, natura precatur,
Ut donem flendo, flebile carmen eis.
Heu ! quo naturae secessit gratia ? morum
Forma, pudicitiae norma, pudoris amor !
Flet natura, silent mores, proscribitur omnis
Orphanus a veteri nobilitate pudor.
Activi generis sexus, se turpiter horret
Sic in passivum degenerare genus.
Femina vir factus, sexus denigrat honorem,
Ars magicae Veneris hermaphroditat eum.
Praedicat et subjicit, fit duplex terminus idem,
Grammaticae leges ampliat ille nimis.
Se negat esse virum, naturae factus in arte
Barbarus. Ars illi non placet, imo, tropus.
Non tamen ista tropus poterit translatio dici;
In vitium melius ista figura cadit.
Hic modo est logicus, per quem conversio simplex
Artis, naturae jura perire facit.

(Aus: 'De Planctu Naturae' von Alain de Lille)



Vale!