Romanisches Café



Einladung

zur 31. Sitzung
am 10 - IV - 2014, um 1111h,

im Café Majestic in Porto


zur Lektüre eines Gedichtes aus den

'Fleurs du Mal' von Charles Baudelaire

UROGALLUS




Novis te cantabo chordis,
O novelletum quod ludis
In solitudine cordis.

Esto sertis implicata,
O femina delicata,
Per quam solvuntur peccata.

Sicut beneficium Lethe,
Hauriam oscula de te,
Quae imbuta es magnete.

Quum vitiorum tempestas
Turbabat omnes semitas,
Apparuisti, Deitas,

Velut stella salutaris
In naufragiis amaris.
- Suspendam cor tuis aris !

Piscina plena virtutis,
Fons aeternae juventutis,
Labris vocem redde mutis !

Quod erat spurcum, cremasti;
Quod rudius, exaequasti;
Quod debile, confirmasti.

Adde nunc vires viribus,
Dulce balneum suavibus
Unguentatum odoribus !

Meos circa lumbos mica,
O castitatis lorica,
Aqua tincta seraphica;

Patera gemmis corusca,
Panis salsus, mollis esca,
Divinum vinum, Francisca !



Vale!