Romanisches Café



Einladung

zur 38. Sitzung
am 10 - III - 2016, um 1616h,

im Café Klenze

der Alten Pinakothek
in München


zur Lektüre zweier Gedichte

von Horaz und Balde

UROGALLUS




AD DIVINAM VIRGINEM AETALENSEM

Montium praeses nemorumque Virgo,
Cuius Aetalae meminere valles,
Silva cui circum viret et comanteis
Imputat umbras,

Quam tuam laetus propiore passu
Eminus visam venerarer aedem !
Sed viae tardant, neque lentus audit
currus habenas.

Ergo, quod solum superest amicis,
Quos iter iungi vetat, o et absens
Ter quater pulcris cumulanda votis,
Sic quoque salve.

Tu quoque absentem iubeas valere,
Mutuas ut dum damus atque voceis
Reddimus sacrae per opaca silvae
insonet Echo.

(Jacobus Balde, cum ex Tyroli
in Bavariam profectus illac praeveheretur)



(AD DIANAM)

Montium custos nemorumque, virgo,
quae laborantis utero puellas
Ter vocata audis adimisque leto,
Diva triformis,

Imminens villae tua pinus esto,
Quam per exactos ego laetus annos
Verris obliquom meditantis ictum
Sanguine donem.

(Horaz - Oden, III, 22)



Vale!